라틴어 문장 검색

satiatusque tandem complexu filii renuntiate inquit gratias regi me agere, referre aliam gratiam nunc non posse quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat quam in castra me redisse audierit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 421:1)
satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfligunt, vasa omnis generis usui magis quam ornamento in speciem facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 199:1)
tu labellum abstergeas potius quam cuiquam savium faciat palam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 166)
[At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 221)
Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3266)
Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus unam soliditatis percipere virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장12)
Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materia ex calce et harena crebriter parietes satiati diutius contineantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장5)
e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말6)

SEARCH

MENU NAVIGATION