라틴어 문장 검색

haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 3:6)
quem denique praeter Tuscenium cuius causa sanari non potest non mitigavi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:5)
primum enim in praesidio esse volui, si qui essent inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate satiata ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:3)
etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:3)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 4:3)
neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장4)
nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:2)
sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장1)
Tum ie/core opimo fa/rta et satiata a/dfatim Clango/rem fundit va/stum et sublime a/volans Pinna/ta cauda no/strum adulat sa/nguinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:2)
Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:1)
se eius voluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:5)
necessarias satiari posse paene nihilo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 93:2)
Itaque satia iracundiam tuam:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:13)
Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et in tua inquit pater carissime, in tua sumus custodia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION