라틴어 문장 검색

Et ut hoc verum scias, dicebat Dominus Jesus ad Judaeos:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:17)
Quod dixerat laborem fructu mutandum, exemplo Judaeorum in Aegypto servientium, et Evangelii testimonio confirmat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 1:1)
Et ut praeceptum legis exemplo astruamus, cum deprimerent Aegyptii Judaeorum populorum in operibus variis, et luto ac lapide, ingemuerunt filii Israel, et Domini provocaverunt in se misericordiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:1)
quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:19)
Inde est quod postea prophetae in captivitatem cum populo Judaeorum transierunt;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:4)
Et ut Apostoli ipsius exemplo utamur, Judaeus erat, persecutor erat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:6)
Remansit Judaeorum populus, licet uno pede claudus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:4)
Sed puto quod non mihi eas, sed Judaeis fregeris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:23)
Fregisti eas in pectoribus Judaeorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:26)
O sacrilegum ineptum populum Judaeorum!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:37)
At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:14)
Sed ne forte intra arcam positus solus non possit audiri, interdum et egressus Ecclesiam, ubi Judaeus occurrerit, monet, exemplum affert coelestium Scripturarum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:17)
Erat eo tempore satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano, adulescens nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus, et dulcedine liberalium studiorum illectus, remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 20:1)
Retectis sequenti luce funeribus, cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur, et satrapae, clamoresque dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur, arbitrantium per stationes muris obiectas irrupisse Romanos indutiisque ob haec tridui datis assensu communi, nos quoque spatium ad respirandum accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 13:1)
Et quia a Persarum rege ad sua ob difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi, nostra sentire, et nihil fallax temptare vel fraudulentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION