라틴어 문장 검색

In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex is, quae prima parte huius uoluminis posita sunt, intellegi potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 1:1)
In cubito autem tria coire ossa, humeri, radii, et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte hujus voluminis posita sunt, intelligi potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 1:1)
de materia trientali scapos quattuor, duos transversarios interpositos, quanta longitudo scapi fuerat, complectit et compegit et ferreos cnodacas uti subscudes in capitibus scaporum inplumbavit et armillas in materia ad cnodacas circumdandos infixit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장51)
Cum autem scapos omnes ita vexerant et instabant epistyliorum vecturae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ex scaporum vectura etiam in epistyliorum deductione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장54)
habuerat autem intervallum cubitorum XXX, altitudinem praeter fastigium XIII S, fastigii autem altitudo ab strato ad summum cubita XVI.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장17)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION