라틴어 문장 검색

debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;
(불가타 성경, 에스테르기, 6장8)
At ille ex more sceptrum aureum protendit manu; illaque consurgens stetit ante eum
(불가타 성경, 에스테르기, 8장4)
Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장15)
conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장5)
disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장8)
" Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina;
(불가타 성경, 스바니야서, 1장8)
Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장3)
Et dixit: "Ponite cidarim mundam super caput eius". Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장5)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장11)
Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장14)
Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장62)
et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장24)
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: " Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장33)
humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장35)
Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION