라틴어 문장 검색

cum scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas certum quo die mysteria futura sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 26:8)
Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:8)
Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire et scire, qualis sit, nudum inspice;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 32:2)
Quid autem interest, utrum mihi, qui nescit, profuerit, an qui scire non potuit, cum utrique velle defuerit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 33:1)
cum obviam filius progrederetur lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo inclamavit, tum demum desiliens experiri inquit volui, fili, satin' scires consulem te esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 567:1)
At scire memento, quando id quod voles habebis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 158)
eloquere utrumque nobis, et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 152)
id volo mihi dici, id me scire expeto, quod illud argentum est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1190)
cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 25 2:1)
sic et idem de eadem nativitate mea nunc quoque vult quod tunc voluit, ut videlicet tunc fieret, quando eam fieri ab aeterno voluit et scivit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:9)
Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:2)
Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum, Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIII1)
Et attende, quod sicuti cum dicimus, Deus scit modo id factum esse, vel vult modo id factum esse;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:10)
Circa illuminationem scire oportet quod, qui aliis lumen volunt prebere, in se lumen debent habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 3:1)
Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION