라틴어 문장 검색

Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne vilescant, qui secundo quidem libro De Doctrina Christiana, cum causas difficultatis vel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:4)
Igitur salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:8)
Ex quo magis ex difficultate Scripturae laboratur, meritum lectorum augeatur, de quo Psalmista:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:10)
Qui etiam ad Scripturarum obscuritatem quasi ad latebras in quibus nuntiatur Deus, perscrutandas, invitat nos in Proverbiis dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:24)
In intellectu sacrae Scripturae respui non debet quidquid sacrae fidei non resistit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:4)
Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una Scripturae sacrae sententia expositiones etiam per innumeros intellectus, quasi varia ornamenta componunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:5)
Pluribus quoque testimoniis sanctorum didicimus Platonicam sectam Catholicae fidei plurimum concordare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:9)
Unde nonnulli putaverunt eum quando perrexit in Aegyptum, Jeremiam audisse, vel Scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:14)
Qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usquequo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui Graecam linguam noverant, interpretandas habendas curavit, anni reperiuntur ferme novem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:16)
Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Jeremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec easdem Scripturas legit in Graeco, quae nondum fuerant in Graecum translatae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:17)
Cum itaque in omni doctrina philosophiae Platonica secta enituerit, juvat etiam aliquorum Platonicorum testimonia inferre, quae idem Pater Augustinus in VII Confessionum, commemorat in scriptis se eorum reperisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:11)
" Et quia omnis anima, quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed Verbum Deus lumen est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:6)
At vero ne aliquis sexus inter homines sapientiae fama caeteris praestantes, fidei nostrae testimoniis desit, illa etiam famosa Sybilla inducatur, quae nec divinitatem Verbi, nec humanitatem, nec utrumque adventum, nec utrumque judicium Verbi scribendo praetermisit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:1)
Sed haec diligentius alibi nobis ostendenda sive exponenda occurrent, cum de incarnatione scilicet Verbi, magis quam de divinitate ejus testimonia conferemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:22)
XXII. Nunc itaque ad proposita de divinitate Verbi testimonia revertamur, et cum David et Salomone regibus Israel, tertium adhibeamus gentium regem ad summi vaticinium regis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION