라틴어 문장 검색

ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum difficultatem quae inter Sycurium et Crannona est, stativa haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 711:2)
duobus fratribus regulis haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum vestimenta, liberis servisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 57:2)
ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvum auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 314:1)
cultrum, securim, pistillum, mortarium, quae utenda vasa semper vicini rogant, fures venisse atque abstulisse dicito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 221)
Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores, nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 157)
securim capiam ancipitem, atque hunc senem osse fini dedolabo assulatim viscera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2168)
te cum securi caudicali praeficio provinciae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 220)
Praeterea idem Vergilius 'turrim' dixit, non 'turrem,' et 'securim,' non securem':
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 7:1)
nam nemo dicit 'securim vulnus congeminat', sed 'securis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6982)

SEARCH

MENU NAVIGATION