라틴어 문장 검색

hic in regestis est liber caelestibus, monumenta servans laudis indelebilis, relegendus olim sempiterno iudici, libramine aequo qui malorum pondera et praemiorum conparabit copias.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1467)
Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror Quod voluptates eorum propriae sunt;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 59)
bona illa sunt vera, quae ratio dat, solida ac sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem aut minui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 16:5)
Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetuatae, ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:2)
Nam illud verum bonum non moritur, certum est sempiternumque, sapientia et virtus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 9:4)
humanorum operum custos memoria, quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te saecula sacratum dabit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 5:9)
in quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:2)
Enimvero nos qui sub deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus merito, soli1 innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine cruciatus non diuturni, verum sempiterni, eum timentes quem timere debebit et ipse qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 6:2)
fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:8)
sicque cum suo rege liberi, Christo uero regi pro sempiterno in caelis regno seruire gaudebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 3:3)
Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus agminibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:15)
intellexerunt enim, quia sacrificium salutare ad redemtionem ualeret et animae et corporis sempiternam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:2)
Quod tibi sempiternum salutare sit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 137)
Charinvs Homo me miserior nullust aeque, opinor, neque advorsa cui plura sint sempiterna;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 31)
Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, ea sibi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 314)

SEARCH

MENU NAVIGATION