라틴어 문장 검색

Olearia autem ita est conlocanda, ut habeat a meridie calidisque regionibus lumen;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장15)
granaria sublimata et ad septentrionem aut aquilonem spectantia disponantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장24)
id peristylum in tribus partibus habet porticus inque parte, quae spectat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus trabes invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia dempta spatium datur introrsus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장4)
Coniunguntur autem his domus ampliores habentes lautiora peristylia, in quibus pares sunt quattuor porticus altitudinibus, aut una, quae ad meridiem spectat, excelsioribus columnis constituitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장10)
Itaque quod legitur Ponto et Gallia, quod hae regiones sunt proximae ad septentrionem, est atrum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장3)
progredientibus inter septentrionem et occidentem invenitur lividum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장4)
Indices autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati, septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장14)
Haec autem sic fieri testimonio possunt esse capita fluminum, quae orbe terrarum chorographiis picta itemque scripta plurima maximaque inveniuntur egressa ad septentrionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장16)
namque in his locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque cardines tamquam centra, unum a terra inmani in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eos cardines orbiculos circum centra uti in torno perfecit, qui graece π́ολοι nominantur, per quos pervolitat sempiterno caelum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장7)
His natura dispositis ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat altitudinem centrum, in meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a terra obscuretur, tunc etiam per medium transversa et inclinata in meridiem [circuli de] lata zona XII signis est conformata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장9)
Namque septentrio, quem Graeci nominant ἄρκτον sive ἑλίκην, habet post se conlocatum custodem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장1)
E regione capitis septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat in summo cornu tauri - ita quae in summo cornu laevo est, aurigae pedis una tenet partem stella - et adplicantur aurigae manui haedi, capra laevo umero.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장6)
Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장21)
In summo per caudas earum [esse dicitur] item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장28)
insuper arietis signum septentrionis autem minoris et Cassiepiae simulacri complures sunt stellae confusae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION