라틴어 문장 검색

in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum dorsis inter se compositae et pectoribus aversae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장24)
De mundi circa terram pervolitantia duodecimque signorum ex septentrionali meridianaque parte siderum dispositione, ut sit perspecta, docui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장1)
Etenim si quaeratur cur potius coelum volvatur ab oriente in occidentem quam ab occidente in orientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:6)
quintam, consequutionis motus sui, veluti ab oriente in occidentem, aut ab occidente in orientem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:15)
altera uespere sequebatur occidentem, quasi orienti simul et occidenti dirae cladis praesagae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.11)
septimo die, sol sit ad occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장8)
Tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI, circinique centrum ponendum est in meridiana linea, qua tangit rotundationem, ubi est littera E, et signandum dextra sinistra, ubi erunt litterae G H. item in septentrionali parte centrum circini ponendum in rotundationis et septentrionali linea, ubi est littera F, et signandum dextra ac sinistra, ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum lineae perducendae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장54)
hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장2)
Unde manifestum est tractum mundi septentrionalem natura ipsa magis esse bellicosum, sive hoc ascribi possit huius hemispherii stellis, sive amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant, sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:9)
Ea autem signa cum sint numero XII partesque duodecumas singula possideant mundi versenturque ab oriente ad occidentem continenter, tunc per ea signa contrario cursu luna, stella Mercurii, Veneris, ipse sol itemque Martis et Iovis et Saturni ut per graduum ascensionem percurrentes alius alia circumitionis magnitudine ab occidente ad orientem in mundo pervagantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장17)
feratur Navis in Occidentem cum Velocitate partium decem, Nauta autem ambulet in Navi Orientem versus cum Velocitatis parte una, movebitur Nauta vere et absolute in spatio immoto cum Velocitatis partibus 10001 in Orientem, et relative in Terra Occidentem versus cum Velocitatis partibus novem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION