라틴어 문장 검색

Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장10)
post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장5)
si lingua arida est, si sitis vehemens;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장148)
praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장3)
vel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliave medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus (V.26.32‑34). Ex quibus si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장16)
nam necessum est aridum sit id, quod vitiatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장7)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장24)
Si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum invenit, educiturque siccum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장30)
aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장7)
ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, veniat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장16)
Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, ualidi nerui an infirmi, frequens aduersa ualetudo an rara, eaque, cum est, uehemens esse soleat an leuis, breuis an longa;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:1)
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, alii obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 13:1)
madens siccare, siccus madefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:3)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)
Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION