라틴어 문장 검색

Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, haec secum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:1)
Sunt et Siculis regionibus urbes arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:4)
"Ast ubi digressum Siculae te admoverit orae ventus, et angusti rarescent claustra Pelori, laeva tibi tellus et longo laeva petantur aequora circuitu:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:19)
venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:22)
qui nunc ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:4)
At pater Aeneas, casu concussus acerbo, nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas mutabat versans, Siculisne resideret arvis, oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:1)
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus, vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:15)
Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat, et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:1)
qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes populique Latini, quosque secans infaustum interluit Allia nomen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:3)
qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis praesidet et viridi gaudens Feronia luco;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 38:6)
mille meae Siculis errant in montibus agnae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.14)
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.45)
Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater, quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo ne prohibete!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:13)
vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis templaque Vestae, Iliae dum se nimium querenti iactat ultorem, vagus et sinistra labitur ripa Iove non probante u- xorius amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 22)
cur timet flavum Tiberim tangere?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 82)

SEARCH

MENU NAVIGATION