라틴어 문장 검색

tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 601:3)
clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis quae in agros praedatum exierant ad proelium iam commissum revocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 603:1)
praedantis vagari in agro;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 607:1)
quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 248:1)
praedatum inde Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae saltus dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:1)
forte ea cura quae adversus Poenos praeparata erat adversus Siculos usui fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 459:1)
ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 460:1)
L. Pinarius erat, vir acer et qui plus in eo ne posset decipi quam in fide Siculorum reponeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 472:1)
postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus credo ego vos audisse, milites inquit, quem ad modum praesidia Romana ab Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 482:1)
Marcellus nec factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore deterritos proditionibus praesidiorum Siculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 498:2)
cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quae super Suessulam erant, venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 603:1)
consulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, cum primum de nobis, etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus, in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos simul Poenosque mitti, et sanguine nostro vulneribusque nos senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 70:1)
qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 112:1)
ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci volgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 400:1)
deleto terrestri Punico exercitu Siculi qui Hippocratis milites fuerant . . ., haud magna oppida, ceterum et situ et munimentis tuta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 404:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION