라틴어 문장 검색

"Dehinc, etiam si corpore virgo est, an spiritu virgo sit, nescio."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:148)
Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:1)
Taciti oculi et sermo silens et totius corporis habitus vel trepidationem interdum vel securitatem loquuntur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:9)
"Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te non derit clausis domibus, postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III126)
abditus interea latet et secretus adulter, inpatiensque morae silet et praeputia ducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI123)
sed quis custodiat ipsos custodes, qui nunc lascivae furta puellae hac mercede silent?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI196)
fusa venena silent, malus ingratusque maritus et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII80)
Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi superbia sileret, respondit tamen.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 57:1)
iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens purpura Thessalico concharum tacta colore, aurea pavonum ridenti imbuta lepore saecla novo rerum superata colore iacerent et contemptus odor smyrnae mellisque sapores, et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis carmina consimili ratione oppressa silerent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:9)
Inter haec cum Servius ordine se vocante per verecundiam sileret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 12:1)
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur In caelum scopuli, quorum sub vertice late Aequora tuta silent:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:4)
Eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 38:2)
eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:2)
at nos et inter pocula silemus, tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:3)
Nam si, sicut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum, inter mensas philosophandum necne sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION