라틴어 문장 검색

hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur recens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:2)
itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:2)
| Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus placeret, vigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:3)
sincerum mihi Candore noto reddas iudicium peto.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.26)
Sed difficulter continetur spiritus, Integritatis qui sincerae conscius A noxiorum premitur insolentiis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.18)
O rectam sinceramque vitam!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 6:1)
Iuvat me quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 1:3)
quo genere hominum nihil aut sincerius aut simplicius aut melius.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 5:2)
quacumque loco moveris humum, obvius et paratus umor occurrit, isque sincerus ac ne leviter quidem tanta maris vicinitate corruptus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 25:4)
Nam ut in reciperatoriis iudiciis, sic nos in his comitiis quasi repente apprehensi sinceri iudices fuimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 9:4)
Nam defensus expeditissime accusavit vehementer, nec minus acer quam bonus et sincerus apparuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 6:1)
Animus tantum et spiritus viget Helvidio marito, Thrasea patre dignissimus;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 3:3)
Nostra tamen iacuere velut praemortua membra Turpiter hesterna languidiora rosa - Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque, Nunc opus exposcunt militiamque suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 746)
arte supercilii confinia nuda repletis, parvaque sinceras velat aluta genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 41:2)
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, curaque sit superis Caesaribusque tui . mite, sed iratum merito mihi, numen adora, eximat ut Scythici me feritate loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 250)

SEARCH

MENU NAVIGATION