라틴어 문장 검색

— Galeamque ensemque vocati Accipiunt, quasi non sponte accepturi munus, quod erat damnum verecundiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:4)
Sed et hoc quod vester adiecit solatii fortioris est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 8:1)
Quin age, inquit, Eustathi, verecundiam Avieni probi adolescentis iuva, et ipse publicato nobis quod inmurmurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 1:2)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se eventui veri falsive committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:2)
His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 1:1)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
Solatia fati Carthago Mariusque tulit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:15)
Refer haec solatia tecum, O iuvenis, placido Manes patremque domumque Exspectare sinu, regnique in parte serena Pompeio servare locum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:38)
Ut Latiae post se vivat pars maxima turbae, Sustinuit dignos etiam nunc credere votis Coelicolas, volvitque sui solatia casus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:6)
sed magna feram solatia mortis Orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente, Nil socerum fecisse pie.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:56)
Solatia tanti Perdit Roma mali, nullos admittere reges Sed civi servire suo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:16)
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas, Non uno plus aequa die, noctique rependit Lux minor hibernae verni solatia damni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:4)
habet et solatia coelum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION