라틴어 문장 검색

Vindicta agrestis quaedam iusticia est quae, quo magis humana natura serpit, eo fortius legibus severis est evellenda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:2)
Vindictae praecipue excusationem merentur in iis iniuriis de quibus lege cautum non est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:13)
At simul prospiciat quis ut genus vindictae eiusmodi sit quod non sit legi obnoxium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:14)
Sunt qui inter sumendam vindictam cupiunt ut laesi intelligant unde malum illud sibi ingruerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:16)
Hoc certissimum est, hominem qui vindictae studet sua vulnera refricare, quae alias, sibi relicta, sanari et consolidari potuissent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:25)
At in vindictis privatis hoc minime tenet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:27)
Res prosperae non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt, adversae itidem suis solatiis et spe non vacant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:12)
Atque, quod maius est, affuerunt his principibus uxores, filii, nepotes, neque tamen haec omnia amicitiae solatia supplere valuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:17)
Atque revera inter solatia humana illud horti est purissimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 1:3)
Eos volo, qui non ultra hoc potes sunt, quam ut principibus solatio sint et populo innoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:14)
Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:12)
Sed uulpina caro gustu quia fetet amaro, Hanc post uindictam me deserit utpote uictam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:10)
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae, Vincula confregit citiusque redire coegit, Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:22)
Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장13)
Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
(불가타 성경, 집회서, 27장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION