라틴어 문장 검색

Contra solvit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장115)
Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum conprimit, compressum solvit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장116)
itemque conprimit is vomitus, qui statim post cibum est, solvit is, qui tarde supervenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장117)
quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute solvitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장125)
Si nimius est, corpus effeminat, nervos emollit, stomachum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장16)
At aestas non quidem vacat plerisque his morbis sed adicit febres vel continuas vel ardentes vel tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장22)
Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장32)
Timere etiam ex somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumve aliquod esse resolutum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장20)
is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장27)
Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur (ΣΤΡΌΦΟΥΣ Graeci nominant), coxaeque dolores manent, eaque neque tempore neque remediis solvuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장17)
si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius solventur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장103)
Articulorum vero vitia, ut podagrae cheiragraeque, si iuvenes temptarunt neque callum induxerunt, solvi possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장29)
ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et mature sanatur, resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장40)
Umerorum dolores, qui ad scapulas vel manus tendunt, vomitu atrae bilis solvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장44)
Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut venter resolutus est, illud malum desinit ex toto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장62)

SEARCH

MENU NAVIGATION