라틴어 문장 검색

Huius autem rei causa continere aeger sub ueste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:1)
At si neque uis neque cupiditas deest, nulla uarietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:1)
Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:1)
fereque post longam sitim et uigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:5)
Neque Hercules ista curatio noua est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 2:3)
ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 4:3)
Vbi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 1:2)
sed si ex ea cotidiana facta est, in malis aeger est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:7)
quod tamen nisi culpa uel aegri uel curantis numquam fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:8)
Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:1)
Phrenesis uero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamuis adhuc sapiat, tamen quasdam uanas imagines accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 3:1)
Itaque tum nihil nisi continendus aeger est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 6:3)
Omnibus uero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 12:1)
Si nihilo minus uigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papauer aut hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala puluino subiciunt, alii uel amomum uel sycamini lacrimam fronti inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 12:4)
praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION