라틴어 문장 검색

tanta moles labitur fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:2)
Quid est enim tam furiosum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 51:1)
suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:2)
Nam terra continens adventus hostium non modo expectatos, sed etiam repentinos multis indiciis et quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 9:1)
Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 3:1)
nec est ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, quae Catadupa nominantur, praecipitat ex altissimis montibus, ea gens, quae illum locum adcolit, propter magnitudinem sonitus sensu audiendi caret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 3:2)
Hic vero tantus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis acies vestra sensusque vincitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 3:3)
de fulgurum vi dubitare num possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:10)
1216 2837) de fulguribus (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.14)
Ostenta enim sequuntur et fulgura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 60:2)
Valet autem in fulguribus observatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 60:3)
Quid est igitur, quod observatum sit in fulgure?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 60:4)
de fulgurum vi dubitare num possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 26:10)
utar igitur nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulguribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 53:5)
extispicum eorumque qui ex fulguribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 37:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION