라틴어 문장 검색

ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine cum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 75:1)
ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius quem tres Curiatii circumsteterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 258:1)
lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:1)
fetiales Romam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exanime;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 564:1)
quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit, ad quam vocem exanimi stante Praenestino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 235:2)
in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:1)
tandem vulneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 343:1)
exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 260:1)
cuneusque is hostium qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo Scipionem vidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum cecidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 499:2)
iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor in soporem collocastis nudos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1124)
quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1127)
nam ubi domi sola sum, sopor manus calvitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 24)
si quis dotatam uxorem atque anum habet, neminem sollicitat sopor:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 215)
nam ut de nocte multa impigreque exurrexi, lucrum praeposivi sopori et quieti:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 23)
Ergo solo iacet exanimis que reddidit olim Exanimes alios, sed ea moriente, suorum Emoritur uirtus, unius pena redundat In multas, morbus capitis descendit in artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION