라틴어 문장 검색

Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 8:4)
Hodie istic Bellonae sacratus sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus et esui datus signat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 10:1)
negent Christum omnem ab aevo animam restitute corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoem et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 12:5)
Siqui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:11)
Ut Ceadda, de quo supra dictum est, prouinciae Merciorum sit episcopus datus, et de uita et obitu et sepultura eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.1)
Ut deposito Uynfrido, Saexuulf episcopatum eius acceperit, et Earconuald Orientalibus Saxonibus sit episcopus datus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI.1)
Qui natus in territorio eiusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reuerentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:3)
huic datus a pleno memorabile munus ouili dux pecoris curtas auxerat hircus opes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 133)
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis duraque sortiti tertia regna dei.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 58)
Valerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 83:2)
his locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum vicum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 159:3)
super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella in eo loco curulis posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:3)
Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelio ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 241:2)
non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 486:1)
sed Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae sed necessariorum Verginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 645:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION