라틴어 문장 검색

Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 17:1)
Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 11:1)
Tum agmine secuto cum subrutus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium percecidit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 2:2)
Magis turpiter amissa est quam gloriose adquisita.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 1:2)
sed et illi quos dicit fortemque Gyam fortemque Serestum, pulcher quoque Aquiculus, et Mavortius Haemon, et fortissimus Umbro, et Virbius Hippolyti proles pulcherrima bello, nullum locum inter pugnantium agmina vel gloriosa vel turpi commemoratione meruerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 8:2)
Quod ait speciose transmittunt pro transeunt, sic et Lucretius in secundo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:2)
Nec non et qui obierunt maria et terras gaudent, cum de ignoto multis vel terrarum situ vel sinu maris interrogantur, libenterque respondent et describunt modo verbis modo radio loca, gloriosum putantes quae ipsi viderint aliorum oculis obicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 6:1)
Audere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 3:3)
In primo speciosis magis quam veris, ut docebitur, exemplis paene nos Disarii nostri cepit ingenium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:1)
Terrarum dea gentiumque Roma, Cui par est nihil et nihil secundum, Traiani modo laeta cum futuros Tot per saecula conputaret annos, Et fortem iuvenemque Martiumque In tanto duce militem videret, Dixit praeside gloriosa tali:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, VIII1)
belloque superbum] id est eminentem, gloriosum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 217)
et hoc ex accidenti sumptum, quoniam quicumque sunt in aliqua re gloriosissima motu quodam et incessu corpus suum iactant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1406)
veteres enim honestum pro specioso ponebant, ut Dardanius caput ecce puer detectus honestum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2894)
sicut nec formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3592)
interea ad templum cum Diomedes auxilio Minervae plurimos Troianorum fudisset, Helenus, Priami filius, vates monuit, ut Minervae numen exoraretur, et cum precibus deae ponerent vestem quam regina speciosissimam habebat, id est peplum, unde post Minervae palla peplum appellata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4793)

SEARCH

MENU NAVIGATION