라틴어 문장 검색

Non aura gelido lenis afflatu fovet anhela flammis corda, non Zephyri leves spirant, sed ignes auget aestiferi canis Titan, leonis terga Nemeaei premens.
(세네카, 오이디푸스 1:22)
sic, ubi ex alto tumuere fluctus
(세네카, Thyestes 590:1)
spirantque venae corque adhuc pavidum salit;
(세네카, Thyestes 772:1)
spirat, revixit, prima mors miseros fugit.
(세네카, Troades 981:1)
talis visa mihi mollem spirare quietem Cynthia consertis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem vestigia Baccho, et quaterent sera nocte facem pueri.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 34)
ac veluti folia arentis liquere corollas, quae passim calathis strata natare vides, sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes, forsitan includet crastina fata dies.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1533)
aut pudor ingenuus, aut reticendus amor quod si tam facilis spiraret Cynthia nobis, non ego nequitiae dicerer esse caput, nec sic per totam infamis traducerer urbem, urerer et quamvis, nomine verba darem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24a3)
spirantisque animos et uocem misit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 76)
haec cura et cineri spirat inusta meo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1147)
ebria nec solum spirat conchylia sandix;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium49)
"amice, nisi molestum est, et tumescentes nomine meo consulere dignare, utrumnam ille delator aut index, qui satiram me scripsisse confinxit, et perscripsisse confinxerit;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:22)
vesicarum ruptor fractorque ferularum, bibendi avidus, avidior detrahendi, rabido pariter ore spirans caenum, spumans vinum, loquens venenum facit ambigi putidior, temulentior an facinorosior existimetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:9)
Nos tamen rectam comite arte proram, nil tumescentes veriti procellas, sistimus portu, geminae potiti fronde coronae, Quam mihi indulsit populus Quirini, blattifer vel quam tribuit senatus, quam peritorum dedit ordo consors iudiciorum, Cum meis poni statuam perennem Nerva Traianus titulis videret, inter auctores utriusque fixam bybliothecae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:8)
ponunt hic lassa furorem aequora, et insani spirant clementius austri, hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu stagna modesta iacent dominique imitantia mores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis15)
stat cardine aperto infelix cavea et clausas circum undique portas hoc licuisse nefas placidi tumuere leones, tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum aspicere, et totas duxere in lumina frontes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus6)

SEARCH

MENU NAVIGATION