라틴어 문장 검색

siue ita natura disposuit siue, ut ferunt, luna cursu gerit - quae siue plena lucis suae est splendensque pariter adsurgit in cornua imbres prohibet, siue occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum non ante finit quam lucem reddit - siue ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus qui occupauere annum tenent.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:11)
"quae siue plena lucis suae est splendensque pariter assurgit in cornua, imbres prohibet;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 4:9)
magisque solito splendet extremus decor,
(세네카, Troades 1171:1)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)
"iam si forte suem latratibus improbus Vmber terruit, albentes nigro sub gutture lunas frangere ludus erat colluctantique lacerto vasta per adversas venabula cogere praedas, quam pulchrum, cum forte domum post lustra revertens horrore splenderet apri virtusque repugnans proderet invitum per fortia facta pudorem!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 84)
splendet perspicuo radios rota margine cingens Marmaricae de fauce ferae, dum belua curvis dentibus excussis gemit exarmarier ora;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 39)
texuerat tamen et chlamydes, quibus ille magister per Tartesiacas conspectus splenduit urbes et quibus ingestae sub tempore praefecturae conspicuus sanctas reddit se praesule leges, attamen in trabea segmento luserat alto quod priscis inlustre toris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium57)
nec per multiplices abaco splendente cavernas argenti nigri pondera defodiam;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium3)
"namque domus de flumine surgunt splendentesque sedent per propugnacula thermae."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem64)
nam gemmis auro argento si splenduit illud, istud transgreditur cuncta metalla fide.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 5:8)
Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza, macte bonis animi, cuius stagnantia rura debuit et flavis Hermus transcurrere ripis et limo splendente Tagus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci41)
caeli cum torrentissimus axis incumbit terris ictusque Hyperione multo acer anhelantes incendit Sirius agros, iamque dies aderat, profugis cum regibus aptum fumat Aricinum Triviae nemus et face multa conscius Hippolyti splendet lacus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis21)
stant vertice coni, plena armenta viris, nulli sine praeside currus, arma loco, splendent clipei pharetraeque decorae cingulaque et nondum deforme cruoribus aurum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권171)
Fortuna vitrea est: tum cum splendet frangitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 189)
Quis caput obscuris contectum utcumque cauernis Tollere humo miserum propulit anguiculum?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION