라틴어 문장 검색

Donauerunt autem ambo reges eidem episcopo ciuitatem, quae uocatur Dorcic, ad faciendum inibi sedem episcopalem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.7)
Qui in insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam episcopali sedi congruam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV.3)
Habuit autem sedem episcopalem in loco, qui uocatur Lyccidfelth, in quo et defunctus ac sepultus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.8)
hic in ciuitate Eburaci, ille in Hagustaldensi siue in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII. 1:4)
Hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum prouinciae fidem Christi susceperant, suscepit et insula Uecta, in quam tamen ob erumnam externae subiectionis nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante Danihelem, qui nunc Occidentalium Saxonum est episcopus, accepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:4)
Donauit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illarum uerbo Uiltaburg, id est Oppidum Uiltorum, lingua autem Gallica Traiectum uocatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:13)
Cui uidelicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 5:1)
Quibus episcopatum administrantibus statutum est synodali decreto, ut prouincia Australium Saxonum, quae eatenus ad ciuitatis Uentanae, cui tunc Danihel praeerat, parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem, ac proprium haberet episcopum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:12)
Bonus quippe erat uir, ac iustus, et episcopalem uitam siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam lectionibus institutus exercebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII.6)
Prouincia Australium Saxonum iam aliquot annis absque episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:15)
statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:1)
statua in comitio posita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 108:2)
pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 149:1)
ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos transnavit et cum reddita esset, a Porsenna honorifice remissa equestri statua donata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha15)
L. Minucius bove et statua aurata extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 173:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION