라틴어 문장 검색

Virginis et saevi contingens namque Leonis lumina, Callisto iuncta Lycaoniae, vertor in occasum, tardum dux ante Booten, qui vix sero alto mergitur Oceano.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6626)
18. Iohannes namque, regius primogenitus tuus et rex, quem, post diei orientis occasum, mundi successiva posteritas prestolatur, nobis est alter Ascanius, qui vestigia magni genitoris observans, in Turnos ubique sicut leo deseviet et in Latinos velut agnus mitescet. 19.
(단테 알리기에리, Epistolae 54:1)
quoniam in eius occasu nox et umbra timoris castra Philistinorum operiet:
(단테 알리기에리, Epistolae 57:2)
Lis de terris occasum inter et septentrionem positis, quae in Virginia primum agitari coepta, summo studio a Britannia magna suscepta fuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.50)
Ducis occasu copiae adeo exanimatae erant, ut sese fugae mandaverint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.63)
Hunc solem et stellas et decedentia certistempora momentis sunt qui formidine nullaimbuti spectent.
(호라티우스의 첫번째 편지, 062)
quae mare compescant causae, quid temperet annum,stellae sponte sua iussaene uagentur et errent,quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,quid uelit et possit rerum concordia discors,Empedocles an Stertinium deliret acumen?
(호라티우스의 첫번째 편지, 127)
laudat Brutum laudatque cohortem,solem Asiae Brutum appellat stellasque salubrisappellat comites excepto Rege;
(호라티우스의 풍자, 1권, 07장11)
Festinato sol cursu occasum petit, et misericordiam domini celatura nox advenit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 12:2)
Quid memorem Romanos duces, quorum virtutibus quasi quibusdam stellis Latinae micant historiae?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:10)
Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insemel regna veniebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 1:1)
At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 28:1)
si locum et spatium, commissum est intra Italiam, inde se in Galliam Hispaniamque deflexit re-versumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessa-liaque consedit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 6:2)
SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 1:1)
OMNIBUS ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dum taxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem gentium populum Romanum reverebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION