라틴어 문장 검색

Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS23)
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS39)
illic, officiant laetis ne frugibus herbae, hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:10)
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:7)
intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:16)
Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:6)
Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:4)
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:10)
fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:2)
Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae, quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, dant alios aliae fetus, dant utile lignum navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:6)
virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:5)
quid sit futurum cras, fuge quaerere et quem Fors dierum cumque dabit, lucro adpone nec dulcis amores sperne puer neque tu choreas, donec virenti canities abest morosa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 94)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
circa virentis est animus tuae campos iuvencae nunc fluviis gravem solantis aestum, nunc in udo ludere cum vitulis salicto praegestientis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 52)
nec pestilentem sentiet Africum fecunda vitis nec sterilem seges robiginem aut dulces alumni pomifero grave tempus anno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 232)

SEARCH

MENU NAVIGATION