라틴어 문장 검색

neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
ita cunctos strepitu clamore, nullo subueniente, nostris instantibus, tumultu formidine [terrore] quasi vecordia ceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장4)
Magno enim strepitu et tumultu venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:2)
Disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 1:2)
Quid, quod ne voluptatem quidem ullam habet talis verborum sine dilectu ruentium strepitus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 5:5)
Magno animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 7:3)
Itaque ut in hostili regione versantibus huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:3)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)
Primus et ire viam et fluvios temptare minantis Audet et ignoto sese committere ponti, Nec vanos horret strepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:2)
" nec vanos horret strepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 70:3)
Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:9)
Video uos, iuuenes mei, plus iusto ad hanc eius uirtutem obstupescere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 19:1)
obstipuerunt piratae et cum dimitterent dixerunt:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 6:11)
quid, oculi, obstupuistis?
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION