라틴어 문장 검색

Ecce etiam per antemnam pelagiae consederant volucres, quas textis harundinibus peritus artifex tetigit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:9)
Ego granum in hiemem cum studiose congero, Te circa murum pasci video stercore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.16)
Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo, Qui pretium operibus maius inveniunt novis, Si marmori ascripserunt Praxitelen suo, Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Idem poeta.2)
Venere artifices laudis ad certamina;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.3)
ut enim de pictore scalptore fictore nisi artifex iudicare, ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 4:2)
'artificem quem?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 10:2)
qua liberatus Laurentinum meum, hoc est libellos et pugillares, studiosumque otium repetam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:3)
est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:2)
'Studiosi tres', in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 5:1)
Itaque soleo ridere cum me quidam studiosum vocant, qui si comparer illi sum desidiosissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:1)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
Petis ut libellos meos, quos studiosissime comparasti, recognoscendos emendandosque curem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 1:1)
Quam curam tibi potissimum iniungo, primum quia desideriis meis amicissime obsequeris, deinde quia tibi studiorum summa reverentia, summus amor studiosorum, postremo quod patriam tuam omnesque, qui nomen eius auxerunt, ut patriam ipsam veneraris et diligis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 2:1)
a qua rogo ut artificem quem elegeris ne in melius quidem sinas aberrare.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 3:3)
quam studiose, quam intellegenter lectitabat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION