라틴어 문장 검색

nihil est autem inamabilius quam diligens stultitia.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 11:11)
stultitia eorum gratuita est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 2:5)
Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum?
(세네카, 행복론, Liber II 46:2)
" Haec vero superbae stultitiae perseverantia est:
(세네카, 행복론, Liber IV 181:4)
Stultitia morbus est animi.
(세네카, 행복론, Liber VII 89:4)
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 4:1)
Omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 70:2)
Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:5)
Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, - morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:3)
multum iocatur de stultitia Cn.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:13)
ferendam esse aut Cassii uiolentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 14:2)
nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:1)
sub hoc scilicet temperamento, ut, si forte placuissem, non vos arrogantia praeterisse, si secus, non vos improbitas expetisse iudicaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 3:4)
Non est hominis maior stultitia quam putare se amari ab his, quos ipse non diligat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N27)
Contemni est gravius quam stultitiae percuti.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION