라틴어 문장 검색

Hoc pertinere vere ad illos dixerim, Quorum stultitia quaestus impudentiae est.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.7)
Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant Et ut putentur sapere caelum vituperant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.9)
Nam mala emptio semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 2:3)
Tanta principis, tanta senatus, tanta Pallantis ipsius - quid dicam nescio, ut vellent in oculis omnium figi Pallas insolentiam suam, patientiam Caesar, humilitatem senatus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 15:1)
Caesar, stultitiam dici crimina posse mea:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 723)
mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus illud, et admonitu fit novus ipse pudor, et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi caeca condita nocte decet, nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, nomina si facto reddere vera velis, quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, quaere;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 610)
224. Sobrietas et humilitas superiore saeculo vana usae sunt aestimatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:1)
Humilitas deperdita, apud hominem magnopere ardescentem ob facultatem dominandi omnia sine ulla delimitatione, demum potest tantum nocere societati et ambitui.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:5)
Haud facile est explicare hanc sanam humilitatem felicemque sobrietatem si autonomiam obtinemus, si de vita nostra excludimus Deum eiusque locum nostrum illud “ego” occupat, si credimus nostrum subiectivum arbitrium determinare quod bonum est aut malum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:6)
Fides gratuitum est Dei donum quod humilitatem animumque confidendi seque tradendi requirit, ut lucidum iter conspiciatur cum Deus et homines conveniunt, quod est historia salutis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:11)
Participat tunc humilitas theologiam, quae sinit « tangi » a Deo, ut coram mysterio suos fines agnoscat atque inquirat propria rationis disciplina investigabiles huius Mysterii divitias.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:10)
stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Samson4)
atqui fine sub ultimo peccatrix anima stultitiam exuat:
(프루덴티우스, 머리말, 머리말16)
Ah, stultitia est istaec, non pudor.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 429)
Pro Iupiter, Hominis stultitiam!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 319)

SEARCH

MENU NAVIGATION