라틴어 문장 검색

̓́Ανθρωπον ἀγριοποιόν, αὐθαδόστομον, ̓́Εχοντ' ἀχάλινον, ἀκρατέσ, ἀπύλωτον στόμα, ̓Απεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα, neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba proiectos locutuleios et blaterones et linguaces dixerunt
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 20:2)
Verba Varronis subieci:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 2:3)
Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi quadam propelli sursum atque subici.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 10:1)
Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usus venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 20:1)
Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 5:1)
Apud Vergilium quoque subicit verbum produci a plerisque audio:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 6:1)
etiam Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subicit umbra.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 6:2)
Ita hos, inquit, fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 16:2)
In medium geminos inmani pondere caestus Proiecit, ac similiter:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 6:3)
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
Gallus sua disciplina scuto proiecto cunctabundus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 17:2)
At contra cum dicimus 'nos, neque profuso intentoque flatu vocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:2)
Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata - ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 5:1)
Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 5:1)
Denique vi quadrupes equus atque elephanti Proiciunt sese, neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION