라틴어 문장 검색

Et hoc erit vel ipse Deus, in quo respectus omnis universaliter unitur, vel aliqua substantia Deo inferiori in qua respectus superpositionis per differentiam superpositionis a simplici respectu descendens particuletur. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:31)
qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis. 16.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:30)
2. Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 3:1)
3. Hoc equidem signum est ipsum subiectum nobile de quo loquimur:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 19:1)
Nam licet curia, secundum quod unita accipitur, ut curia regis Alamannie, in Ytalia non sit, membra tamen eius non desunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 171:3)
Et in veteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecto contemptum expiabat cruore.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:10)
) Esto subiecta parentibus, imitare sponsum tuum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:3)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X18)
Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere- gerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 15:1)
quare religio pedibus subiecta vicissim opteritur, nos exaequat victoria caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:4)
nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum et celeri flamma degustant tigna trabesque, sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:4)
Denique cur animi numquam mens consiliumque gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis sedibus et certis regionibus omnibus haeret, si non certa loca ad nascendum reddita cuique sunt, et ubi quicquid possit durare creatum atque ita multimodis partitis artubus esse, membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:10)
quae neque florescunt pariter nec robora sumunt corporibus neque proiciunt aetate senecta nec simili Venere ardescunt nec moribus unis conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:7)
unde et Hesperia Italia, quod occasui subiecta sit, nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION