라틴어 문장 검색

libertas salus vita res et parentes, patria et prognati tutantur, servantur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 216)
ita mihi stolido sursum versum os sublevere offuciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4234)
Messenio Spectamen bono servo id est, qui rem erilem procurat, videt, collocat cogitatque, ut absente ero rem eri diligenter tutetur, quam si ipse adsit aut rectius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 61)
di penates meum parentum, familiai Lar pater, vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 15)
Invoco vos, Lares viales, ut me bene tutetis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 222)
nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum, ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret, qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium Palaestrio Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi condicio nova et luculenta fertur per me interpretem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 12)
Sedete hic modo, ego hinc vos tamen tutabor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 344)
Tibi auscultamus et, Venus alma, ambae te obsecramus, aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae, in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 348)
Namque aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive tympanum dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장21)
posteriori autem parte tympano medio axis versatilis est inclusus inque eo axi aenea mollis catena est involuta, ex qua pendet ex una parte phellos (sive tympanum), qui ab aqua sublevatur, altera aequo pondere phelli sacoma saburrale.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장37)
Ita quantum ab aqua phellos sublevatur, tantum saburrae pondus infra deducens versat axem, axis autem tympanum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장38)
cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam versant, funis involvendo circum suculam extenditur et ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION