라틴어 문장 검색

Cato ipse, haud sane detrectator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 183:3)
Puteolos Salernumque et Buxentum adscripti coloni qui nomina dederunt, et cum ob id se pro civibus Romanis ferrent, senatus iudicavit non esse eos cives Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 495:1)
apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea si vellent novos colonos adscribere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 93:2)
et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos - ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant - urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 411:1)
de Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum est et ut, si quid postea addi demi mutarive placuisset, ut id salvo foedere fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 467:1)
is, cum vetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decrevit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 667:3)
ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae civitates adscriptae sunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 325:2)
patrum memoria institutum fertur ut censores motis senatu adscriberent notas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 511:1)
eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 126:2)
Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 643:1)
Adscribe hoc cito:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4175)
plane adscribito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4186)
C. Adscribe dum etiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4194)
Has nobis substituamus haeredes, quas sanctus Abraham in Isaac filio suo substituit sibi, omnem operum suorum deputans haereditatem sapienti et justo viro, nec ullum jus haereditarium ancillis vel ancillarum filiis derelinquens, sed tantummodo donationis munera.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION