라틴어 문장 검색

si semel intraverint, in locum suum alias substituent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 11:3)
Alia condicio est in iis, quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:3)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
signum recursus regia ut fulsit rate et clara laetum remigem monuit tuba, aurata primas prora designat vias aperitque cursus, mille quos puppes secent.
(세네카, 아가멤논 10:4)
armat bipenni Tyndaris dextram furens, qualisque ad aras colla taurorum popa designat oculis antequam ferro petat, sic huc et illuc impiam librat manum.
(세네카, 아가멤논 16:23)
Is designatus erat in kal.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:6)
Proximus interrogatur sententiam Diespiter Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:13)
εὑρήκαμεν, συγχαίρωμεν. Hic erat C. Silius consul designatus, Iuncus praetorius, Sex.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:11)
Gratulabantur omnes repulso magis quam designato nimis ambitiose.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 8:5)
BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 11:1)
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
(세네카, 행복론, Liber IV 27:1)
Novae occupationes veteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:2)
Sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios substituere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 10:2)
Has nunc Metilii tui filias in eius vicem substitue et vacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leva !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 93:1)
Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra Pollius et causas designat desidis anni, quod coleris maiore tholo, nec litora pauper nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis, sed nitidos postes Graisque effulta metallis culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma, vix oculis animoque fides, tune ille reclusi liminis et parvae custos inglorius arae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION