라틴어 문장 검색

Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.
(불가타 성경, 아모스서, 2장9)
Propterea haec dicit Dominus Deus: " Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae ".
(불가타 성경, 아모스서, 3장11)
Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: " Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim? ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장13)
et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.
(불가타 성경, 요나서, 3장8)
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum.
(불가타 성경, 미카서, 3장8)
Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae,
(불가타 성경, 미카서, 5장3)
Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt;
(불가타 성경, 미카서, 7장16)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.
(불가타 성경, 나훔서, 1장3)
Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius.
(불가타 성경, 나훔서, 3장9)
Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장11)
Splendor eius ut lux erit, radii ex manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장4)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장19)
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regnorum gentium et subvertam quadrigam et ascensores eius; et descendent equi et ascensores eorum, unusquisque percussus gladio fratris sui.
(불가타 성경, 하까이서, 2장22)
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장4)
et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION