라틴어 문장 검색

cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem consimili ratione herbis quoque saepe decebat, et latices dulcis guttas similique sapore mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, scilicet et glebis terrarum saepe friatis herbarum genera et fruges frondesque videri dispertita inter terram latitare minute, postremo in lignis cinerem fumumque videri, cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:4)
quod nisi declinare solerent, omnia deorsum imbris uti guttae caderent per inane profundum nec foret offensus natus nec plaga creata principiis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:2)
Sed ne forte putes solo spoliata colore corpora prima manere, etiam secreta teporis sunt ac frigoris omnino calidique vaporis, et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:1)
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis umoris guttas mater cum terra recepit, feta parit nitidas fruges arbustaque laeta et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:2)
quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum spiritus unguenti suavis diffugit in auras aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:15)
nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur propterea neque detractum de pondere quicquam, ni mirum quia multa minutaque semina sucos efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:16)
Denique in aethere non arbor, non aequore in alto nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:3)
Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum plusculum habent in se rationis, plus operai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:1)
principio sucum sentimus in ore, cibum cum mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai siquis forte manu premere ac siccare coëpit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:2)
inde quod exprimimus per caulas omne palati diditur et rarae per flexa foramina linguae, hoc ubi levia sunt manantis corpora suci, suaviter attingunt et suaviter omnia tractant umida linguai circum sudantia templa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:3)
deinde voluptas est e suco fine palati;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:5)
hinc autemst nomen Amoris, hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor stillavit gutta et successit frigida cura;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:2)
nonne vides etiam guttas in saxa cadentis umoris longo in spatio pertundere saxa?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 41:5)
sicut in aethere non arbor, non aequore salso nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse, certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit, sic animi natura nequit sine corpore oriri sola neque a nervis et sanguine longius esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:5)
quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas infantum, fugiens umorem aurasque petessens, convertebat ibi natura foramina terrae et sucum venis cogebat fundere apertis consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis impetus in mammas convertitur ille alimenti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION