라틴어 문장 검색

Cum iam pro meritis tuis pararem, Consenti, columen decusque morum, vestrae laudibus hospitalitatis cantum impendere pauperis cicutae, ultro in carmina tu tubam recludens converso ordine versibus citasti suetum ludere sic magis sodalem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium1)
et cum in conspectu pavidae plebis obiectu solo corporis tui ignis recussus in tergum fugitivos flexibus sinuaretur, miraculo terribili novo invisitato 5 affuit flammae cedere per reverentiam, cui sentire defuit per naturam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 4:2)
et a fortuna regum sibi in omnibus obsecundante illa tantum beneficia poscentem, quae mage sit suetus oblata praestare quam sumere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:6)
Nunc per undenas equitare suetus syllabas lusi celer atque metro Sapphico creber cecini, citato rarus iambo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:12)
quod abire domo rursusque in claustra reverti suetus et a capta iam sponte recedere praeda insertasque manus laxo dimittere morsu?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus4)
fluctus an sueta minores nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum36)
torpor est nostris sine te Camenis, tardius sueto venit ipse Thymbrae rector et primis meus ecce metis haeret Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum8)
atque illi curarum asperrima suetus credere partirique metus, quod tempus amicum fraudibus, exserto quaenam bona tempora bello, quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis Armenii.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii13)
"hic suetus dare iura parens, hoc caespite turmas adfari;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii55)
iam tunc pavidis maculosa bidentum corda negant diraque nefas minitantia vena.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권171)
huc mergere suetae ora et anhelantes poto Phlegethonte cerastas, seu Thracum vertere domos, seu tecta Mycenes impia Cadmeumve larem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권23)
cornipedem trepidos suetum praevertere cervos, velatum geminae deiecti!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권119)
"umquam effugies, seu tu pavidi ferus incola luci, sive deis, utinamque deis, concessa voluptas, non, si consertum super haec mihi membra Giganta subveheres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권212)
"quotiens tibi Lemnon et Argo sueta loqui et longa somnum suadere querella!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권224)
Iamque pari cumulo geminas hanc tristibus umbris, ast illam superis aequus labor auxerat aras, cum signum luctus cornu grave mugit adunco tibia, cui teneros suetum producere manes lege Phrygum maesta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권35)

SEARCH

MENU NAVIGATION