라틴어 문장 검색

ita nec dissimulantem quid mallet nec petentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio Cursore factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 113:2)
id ne pro certo ponerem vetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse tradit Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 114:1)
id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, convenientem errori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 115:1)
caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 139:1)
populus nihilo minus suffragia inibat, et ut quaeque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 165:2)
eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 167:1)
qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 293:2)
et Q. Ogulnii aediles curules aliquot feneratoribus diem dixerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 318:2)
et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 320:1)
postquam ipsa virtus pervicerit ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri quemadmodum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem vertantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 329:1)
Fabius nihil aliud precatus populum Romanum quam ut, priusquam intro vocarentur ad suffragium tribus, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 339:1)
prius tamen quam exiret, militibus edicto Soram iussis convenire ipse aedem Victoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia faciendam curaverat, dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 473:1)
eodem anno ab aedilibus curulibus qui ludos fecerunt damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 679:1)
ac, si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 174:2)
sed si quid adversi caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum civium caput obiecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 494:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION