라틴어 문장 검색

ad omnia denique valet, quae adjuvare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 8:7)
Vocem adjuvat turis p. )-(. I. in duobus cyathis vini datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 19:1)
adjuvatque ipsam corpus, si juvenile, si firmum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 45:3)
videlicet hic quoque, ut alibi, quum secunda vana fuerint, contrariis adjuvantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 28:3)
Si ex reliquiis lippitudinis id vitium est, adjuvat collyrium, quod ̓Ασχληπιόσ nominatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 70:2)
adjuvat id, quod ex crocomagmate fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 70:3)
At in ea parte, quae manu curat, evidens est, omnem profectum, ut aliquid ab aliis adjuvetur, hinc tamen plurimum trahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 2:4)
Idque in quibusdam nulla ope adjuvari potest, in quibusdam sanabile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 47:5)
siquidem manu nihil adjuvantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 48:5)
Si vero dens dolores movet, eximique eum, quia medicamenta nihil adjuvant, placuit, circumradi debet, ut gingiva ab eo resolvatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:6)
pro telo geritur quidquid suggesserit ira.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit4)
solus medio sed turbine rerum contra letiferos rictus contraque rapacem movit tela feram, volucris non praepete cursu vectus equi, non Pegaseis adiutus habenis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:133)
Quare nostra praecepta non consummare scientiam, sed adiuvare promittunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 17:1)
In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 6:1)
Sed qualicumque vilico contubernalis mulier adsignanda est, quae et contineat eum et in quibusdam rebus tamen adiuvet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION