라틴어 문장 검색

petit ille dapes sub imagine somni oraque vana movet dentemque in dente fatigat exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:2)
sic epulas omnes Erysichthonis ora profani accipiunt poscuntque simul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:7)
Vina dabant animos, et prima pocula pugna missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 27:5)
prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:4)
ora vacent epulis alimentaque mitia carpant!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:9)
composita est aliis fucandi cura coloris, hic epulis leges hospitioque dedit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1217)
Interea homines “fruuntur quadam specie sumptuosi et immoderati superprogressus qui improbanda ratione adversatur permanenti infrahumanae egestatis condicioni”, dum non satis celeriter apparantur institutiones oeconomicae et normae sociales quae pauperioribus subinde ad fundamentales opes accedere sinant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:10)
Quod argentariae quacumque ratione servantur, quodque pretium populis est solvendum, absque firma deliberatione recognoscendi atque totum propositum reformandi, absolutus rei nummariae dominatus confimatur, quae nihil in posterum consequetur quaeque, post diuturnam, sumptuosam vanamque curationem, novas tantum difficultates afferre potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:3)
quis cumulare potest epulas in grandia parvas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3238)
O crucifer bone, lucisator, omniparens pie, Verbigena, edite corpore virgineo, sed prius in genitore potens, astra, solum, mare quam fierent, huc nitido, precor, intuitu flecte salutiferam faciem fronte serenus et irradia, nominis ut sub honore tui has epulas liceat capere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum1)
nos holeris coma, nos siliqua feta legumine multimodo paverit innocuis epulis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum17)
corpora mutua (nosse nefas) post epulas inoperta vident, lubricus error et erubuit:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum32)
tum raptus simul ipse prandiumque sensim labitur in lacum leonum, et quas tunc epulas gerebat offert.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum20)
his mensas epulis, hac dape construunt, quam dat sidereo Christus ab aethere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae30)
quamlibet spreto sine more pastu sponte confectos tenuemus artus teque contemptis epulis rogemus nocte dieque, vincitur semper minor obsequentum cura nec munus genitoris aequat, frangit et cratem luteam laboris grandior usus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium11)

SEARCH

MENU NAVIGATION