라틴어 문장 검색

Nam suppetunt argumenta partim ex motibus apparentibus, qui sunt motuum verorum differentiae, partim ex viribus quae sunt motuum verorum causae & effectus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:4)
At ille interpellatus excanduit et Sinite me inquit sententiam explere;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:4)
Canes legatos olim misere ad Iovem Melioris vitae tempus oratum suae, Ut sese eriperet hominum contumeliis, Furfuribus sibi consparsum quod panem darent Fimoque turpi maximam explerent famem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.1)
Quod ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia suppeteret, id nunc iure videor a te meis petiturus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 1:1)
Proinde, dum suppetit vita, enitamur ut mors quam paucissima quae abolere possit inveniat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 8:1)
Illi enim et copiosissimum ingenium, et par ingenio qua varietas rerum qua magnitudo largissime suppetebat;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 2:2)
Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, Expleta est annis ista querela suis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 64)
nec, puer ut posses maturo tempore nasci, expletum patrio corpore matris opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권479)
E quibus Aethalion te scilicet omnis in uno nostra salus posita est ait, et subit ipse meumque explet opus, Naxoque petit diversa relicta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:48)
dumque quater iunctis explevit cornibus orbem luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:2)
ad te, quisquis is es, nostra querella redit, utque sitim nostro possis explere cruore, quantaque vis, avido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, te quoque ut auditis posse dolere putem, crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes, Neptuni minor est quam Iovis ira fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1131)
expletur lacrimis egeriturque dolor, atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset mors mea, morte fores sola relicta mea!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 316)
Scientiarum fragmentatio tum suum explet munus cum certas consequitur applicationes, sed saepius sensum universalitatis amittit, vinculorum quae inter res intercedunt, ampli campi, qui inanis fit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:2)
Itaque valent imminuere necessitates non expletas et extenuant fatigationem et aegritudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:4)
Homo potest paucis indigere et impense vivere, praesertim cum valet explere alia delectamenta et satisfactionem invenit in fraternis congressibus, in famulatu, in charismatibus explicandis, in musica et arte, in necessitudine cum rerum natura, in precibus fundendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION