라틴어 문장 검색

atque etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est, Qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias, sed clari et praestantes viri, qui avibus et signis admoniti futura dicebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 128:2)
atque etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est, qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 128:2)
verum iidem, mi T. Pomponi, iidem inquam illi quos ne tu quidem ignoras qui mihi pinnas inciderant nolunt easdem renasci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 10:11)
sed, ut spero, iam renascuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 10:12)
* * * nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus neu semper primi cuiusque mali excidendi causa sit ut aliud renascatur illo peius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4a 1:1)
renatum enim bellum est idque non parvum scelere Lepidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 14 2:3)
nos si alia hortarentur ut bellum civile suscitare vellemus, litterae tuae nihil proficerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 3:4)
sed bellum istuc renatum mirantur homines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 14 3:2)
nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:5)
eriget ipse se, suscitabit, instruet, armabit, ut tamquam hosti sic obsistat dolori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:5)
noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset, quaerentibusque respondebat Miltiadis tropaeis se e somno suscitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:3)
te noverit ultimus Hister, te Boreas gelidus securaque regna Canopi, quique renascentem Phoebum cernuntque cadentem:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 6:4)
Scurra degrunnit prior Movetque plausus et clamores suscitat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.15)
Novem porrectus Tityos est per iugera, Tristi renatum suggerens poenae iecur;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.6)
An nescio quod libramentum abditum et caecum, quod cum exinanitum est, suscitat et elicit fontem;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION