라틴어 문장 검색

Rex quamprimum nova de hoc eventu accepisset iussit statim ut comes Arundeliae suo nomine regem Castiliae visitaret atque ei significaret se, sicut dolebat de infortunio eius, ita laetari quod periculum maris evasisset, quodque sibi occasio daretur eum honore debito prosequendi, et ab eo petere ut ipse se quasi in suo esse regno existimaret, ipsumque regem Henricum qua poterat celeritate in eius amplexus festinare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:6)
Prudentia enim eius occasione ipsa subito suscitabatur, atque eo magis si occasioni accesserit periculum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:5)
ut visitentur et penitus introspiciantur omnes artes mechanicae, atque liberales etiam (quatenus ad opera), atque inde facienda est congeries sive historia particularis, tanquam magnalium et operum magistralium et maxime perfectorum in unaquaque ipsarum, una cum modis effectionis sive operationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 312:3)
Nihil enim invidiam magis suscitat quam ambitiosum et immodicum negotiorum monopolium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:7)
Atque ita te geras ut potius iura tua assumas et exerceas tacite et de facto, quam ut quaestiones de iis cum strepitu suscites et agites.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:23)
Visitet etiam et adeat personas in unoquoque genere egregias, quae magni apud exteros nominis sunt, ut possit notare quomodo os, vultus, et corporis lineamenta et motus respondeant famae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:45)
Ex altera parte accessiones magnae ditionum et uniones regnorum similiter bella suscitant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:7)
Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
(불가타 성경, 집회서, 7장39)
Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
(불가타 성경, 집회서, 36장17)
et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt.
(불가타 성경, 집회서, 49장18)
Regem enim regioni non suscitabunt neque pluviam hominibus dabunt.
(불가타 성경, 바룩서, 4장52)
Et dixit Dominus ad eum: " Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel;
(불가타 성경, 호세아서, 1장4)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.
(불가타 성경, 호세아서, 2장15)
Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.
(불가타 성경, 호세아서, 4장9)
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
(불가타 성경, 호세아서, 4장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION