라틴어 문장 검색

Occupat Aprilis Idus cognomine Victor Iuppiter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권435)
Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus, pontifices, forda sacra litate bove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권441)
Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus respicit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권461)
Pliadas aspicies omnes totumque sororum agmen, ubi ante Idus nox erit una super.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권377)
Idibus ora prior stellantia tollere Taurum indicat, huic signo fabula nota subest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권379)
15 G EID - NP 16. HF 17. AC 18. BC 19. CC Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim edidit Arcadiis Pleias una Iovi, pacis et armorum superis imisque deorum arbiter, alato qui pede carpis iter, laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra, quo didicit culte lingua docente loqui, templa tibi posuere patres spectantia Circum Idibus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권413)
tum mihi post sacras monstratur Iunius Idus utilis et nuptis, utilis esse viris, primaque pars huius thalamis aliena reperta est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권150)
aspicit instantes mediis sex lucibus Idus illa dies, qua sunt vota soluta deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권159)
Idibus Invicto sunt data templa Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권416)
"res placuit, cultuque novo licet Idibus uti et canere ad veteres verba iocosa modos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권444)
si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, annua festa inter dinumerare velim, crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus lucis honoratae praemia restituens, inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.60)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
haec ubi locutus faenerator Alfius, iam iam futurus rusticus, omnem redegit idibus pecuniam, quaerit kalendis ponere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 211)
qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto ibant octonos referentes Idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:2)
Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION