라틴어 문장 검색

Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장51)
Et misit legatos ad Demetrium dicens: " Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장9)
Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장14)
Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장21)
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu eorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장21)
et scripsimus, quae ab eis erant dicta in conciliis populi sic: "Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius, legati Iudaeorum, venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장22)
Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장40)
Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장17)
Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: " Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장34)
Plancus interim legatus petit a Caesare, uti sibi daret potestatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem.
(카이사르, 아프리카 전기 4:2)
Legati ex oppido obviam veniunt, libenter se omnia facturos quae vellet pollicentur.
(카이사르, 아프리카 전기 7:3)
Caesar interim, cum de suo adventu dubitatio in provincia esset neque quisquam crederet ipsum, sed aliquem legatum in Africam cum copiis venisse, conscriptis litteris circum provinciam omnes civitates facit de suo adventu certiores.
(카이사르, 아프리카 전기 26:1)
Messalam legatum obsederat Messanae [et] seditiosissima oratione apud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat.
(카이사르, 아프리카 전기 28:5)
Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla civitate libera et immunique, ad Caesarem veniunt seque paratos quaecumque imperasset, et libenti animo facturos pollicentur;
(카이사르, 아프리카 전기 33:1)
Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem venire, quantaque copia frumenti aput se sit docent, simulque orant ut sibi praesidium mittat, quo facilius et frumentum et copiae suae conserventur.
(카이사르, 아프리카 전기 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION