라틴어 문장 검색

Nam et in duodecim zodiaci signis, quorum certa certorum numinum domicilia creduntur, cum primum signum Aries Marti adsignatus sit, sequens mox Venerem, id est Taurus, accepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 10:1)
Taurum vero ad solem referri multiplici ratione Aegyptius cultus ostendit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 20:1)
Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:1)
Idem cum ab eo Pacubius Taurus congiarium peteret, diceretque iam hoc homines vulgo loqui, non parvam sibi ab illo pecuniam datam:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 4:1)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras voti reus, extaque salsos Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 5:2)
Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:1)
Quattuor eximios praestanti corpore tauros
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:4)
At vero cum taurum mox immolat Apollini et Neptuno, apud aliam utique aram factum intellegimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 4:1)
Itaque Iovi tauro verre ariete immolari non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:3)
Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit nisi Neptuno Apollini et Marti taurum non immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:1)
Quibus deorum tauro immoletur, si vis cum Virgilio communicare, ipse te docebit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 5:2)
Si quis forte tauro Iovi fecerit, piaculum dato.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:4)
Rostroque inmanis vultur adunco Inmortale iecur tondens, et reliqua, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 15:2)
Mugitus veluti, fugit cum saucius aram Taurus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 8:3)
per tota novem cui iugera corpus Porrigitur, rostroque inmanis vultur obunco Inmortale iecur tondens fecundaque poenis Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto Pectore nec fibris requies datur ulla renatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION